96. De Trabe et Bobus Trahentibus Eam
Ulmea trabs conquerebatur de bobus, dicens, "O ingrati, ego alui vos multo tempore meis frondibus; vero vos trahitis me vestram nutricem per saxa et luta. " Cui boves, "Nostra suspiria et gemitus et simtulus, quo pungimur, possunt docere te, quod inviti trahimus te."
Morale. Haec fabula docet nos ne escandescamus in eos, qui laedunt nos, non sua sponte.

97. De Anguilla Conquerente, quod Infestaretur Magis quam Serpens
Anguilla interrogabat serpentem, cu, cum essent similes atque cognati, hominos tamen insequerentur se potius quam illam. Cui serpens inquit, "Quia raro laedunt me impune."
Morale. Haec fabula indicat eos solere laedi minus qui ulciscuntur.
98. De Asino, Simia et Talpa
Asino conquerente quod careret cornibus; vero simia, quod cauda deesset sibi; talpa inquit, "Tacete, cum videas me esse captum oculis."
Morale. Haec fabula eprtinet ad eos qui non sunt contenti sua sorte; qui, si considerarent infortunia aliorum, tolerarent sua aequiore animo.

99. De Nautis Implorantibus Auxilium Sanctorum
Quidam nauta deprehensus in mari subita et atra tempestate, ceteris eius sociis implorantibus auxilium diversorum sanctorum, inquit, "Nescitis quod petitis; etenim, antequam istic sancti conferant se ad Deum pro nostra liberatione, obruemur hac imminenti procella. Confugite igitur ad eum qui absque adminiculo alterius poterit liberare nos a tantis malis." Igitur, auxilio Omnipotentis Dei invocato, illico procella cessavit.
Morale. Ne confugito ad imbecilliores, ubi auxilium potentioris potest haberi.
100. De Piscibus Desilientibus e Sartagine in Prunas
Pisces adhuc vivi coquebantur in sartagine ferventi oleo: unus quorum inquit, "Fratres, fugiamus hinc, ne pereamus." Tum omnes pariter exilientes e sartagine deciderunt in ardentes prunas. Igitur affecti majore dolore damnabant consilium, quod ceperant, dicentes, "Quanto attrociori morte nunc perimus"
Morale. Haec fabula admonet nos ut vitemus praesentia pericula ita, ne incidamus in graviora.