Sunday, September 24, 2023

Clarke: Latin (18)

Here are some fables from Clarke's Fabulae Aesopi Selectae, or, Select Fables of Aesop. You can click here for all the Clarke fables at this blog. 

This link takes you to the Latin and English texts side by side for this section. 

I'm recording this audio for LibriVox; for now, here is the audio as hosted at SoundCloud: Clarke playlist.

86. De Corvo et Lupis
Corvus
comitatur lupos
per ardua juga montium;
postulat
partem praedae
sibi
quia secutus esset
et non destituisset eos
ullo tempore.
Deinde 
est repulsus a lupis
quia
non minus voraret
exta luporum,
si occiderentur,
quam 
exta ceterorum animalium.
Morale.
Non quid agamus
est semper inspiciendum,
sed
quo animo simus
cum agamus.


87. De Mure Nato in Cista
Mus,
natus in cista,
duxerat fere omnem vitam
ibi,
pastus nucibus
quae 
solebant servari in ea.
Autem,
dum ludens
circa oras cistae,
decidisset
et quaereret ascensum,
reperit epulas
lautissime paratas,
quas
cum coepisset gustare,
inquit,
"Quam stolidus fui
hactenus,
qui credebam
esse nihil
in toto orbe
melius mea cistula!
Ecce,
quam vescor suavioribus cibis
hic!"
Morale.
Haec fabula indicat
patriam
non diligendam ita
ut non adeamus 
ea loca
ubi 
possimus esse beatiores.


88. De Rustico Impetrante ut Triticum Nasceretur absque Aristis
Quidam rusticus
impetraverat a Cerere
ut triticum
nasceretur absque aristis
ne laederet manus
metentium et triturantium.
Quod,
cum inaruit,
est depastum
a minutis avibus.
Tum
rusticus inquit,
"Quam digne patior!
Qui,
causa parvae commoditatis,
perdidi
etiam maxima emolumenta."
Morale.
Fabula indicat
parva incommoda
pensanda
majori utilitate.

89. De Accipitre Insequente Columbam
Cum accipiter
insequeretur columbam
praecipiti volatu,
ingressus quandam villam,
est captus a rustico,
quem
obsecrabat blande
ut dimitteret se.
Nam dixit,
"Non laesi te!"
Cui
rusticus respondit,
"Nec haec laeserat te!"
Morale.
Fabula indicat
eos puniri merito
qui
conantur 
laedere innocentes.



90. De Rustico Transituro Amnem
Rusticus,
transiturus torrentem
qui forte 
excreverat imbribus,
quaerebat vadum,
et,
cum tentavisset 
eam partem fluminis
quae videbatur 
quietior et placidior,
reperit eam
altiorem quam
fuerat opinatus.
Rursus adinvenit
breviorem et tutiorem partem;
ibi 
fluvius decurrebat
majori strepitu aquarum.
Tum inquit secum,
"Quam tutius
possimus credere nostram vitam
in clamosis aquis,
quam 
in quietis et silentibus."
Morale.
Admonemur hac fabula
ut extimescamus
homines verbosos et minaces
minus quam
quietos.



No comments:

Post a Comment

Comments are limited to Google accounts. You can also email me at laurakgibbs@gmail.com or find me at Twitter, @OnlineCrsLady.