Saturday, October 21, 2023

Clarke: Latin (28)

Here are some more fables from Clarke's Fabulae Aesopi Selectae, or, Select Fables of Aesop, where you can find English translations of these fables. You can also click here for all the Clarke fables at this blog.

136. De Asino Aegrotante et Lupis Visitantibus Eum
Asinus aegrotabat, 
et fama exiverat 
eum moriturum cito; 
igitur, 
cum lupi venissent 
ad visendum eum 
et peterent a filio
quomodo 
eius pater valeret, 
ille respondit 
per rimulam ostii,
"melius quam velletis."
Morale. 
Haec fabula indicat 
quod 
multi fingunt 
ferre mortem aliorum 
cum molestia, 
quos tamen 
cupiunt 
interire celeriter.

Lupi et Asinus Aegrotus


137. De Nuce, Asino, et Muliere
Quaedam mulier
interrogabat nucem,
nascentem
viam secus,
quae
impetebatur saxis
a populo praetereunte,
quare esset ita amens
ut
quo caederetur
pluribus et maioribus verberibus,
eo procrearet
plures et praestantiores fructus?
Cui inquit,
"esne immemor proverbii
dicentis ita: 
nux, asinus, et mulier 
sunt ligati simili lege; 
haec tria
faciunt nil recte,
si verbera cessant.
Morale.
Haec fabula indicat
homines
saepe solere
confodere se
propriis iaculis.


138. De Asino Non Inveniente Finem Laborum
Asinus
angebatur plurimum
hiberno tempore
quod
afficeretur nimio frigore
et
haberet durum victum palearum;
quare
optabat vernam temperiem
et teneras herbas.
Sed cum ver advenisset,
et cogeretur a domino,
qui erat figulus,
deferre argillam in aream
et lignum ad fornacem,
et inde
lateres et tegulas ad diversa loca;
pertaesus veris
in quo
tolerabat tot labores,
sperabat aestatem
ut dominus,
impeditus messe,
pateretur eum quiescere,
sed tunc quoque,
cum compelleretur
ferre messes in aream,
et inde triticum domum,
nec esset locus quieti sibi;
saltem sperabat
autumnum fore finem laborum;
sed,
cum
ne tunc quoque
cerneret finem malorum,
cum quotidie
vinum, poma, et lignum
essent portanda,
rursus efflagitabat
nivem et glaciem hiemis
ut tunc saltem
aliqua requies
concederetur sibi
a tantis laboribus.
Morale.
Haec fabula indicat
esse nulla tempora
praesentis vitae
quae non sunt subiecta
perpetuis laboribus.



139. De Mure, qui Volebat Contrahere Amicitiam cum Fele
Complures mures, 
commorantes in cavo parietis,
contemplabantur felem
quae incumbebat in tabulato,
capite demisso
et tristi vultu.
Tunc
unus ex iis inquit,
"hoc animal videtur
admodum benignum et mite;
etenim
praefert quandam sanctimoniam
ipso vultu;
volo
alloqui ipsam
et nectere indissolubilem amicitiam
cum ea,
quae,
cum dixisset
et accessisset propius,
erat captus
et dilaceratus a fele.
Tunc ceteri,
videntes hoc,
aiebant secum,
profecto
non est credendum temere
vultui.
Morale. 
Haec fabula innuit
homines
non esse judicandos
e vultu
sed
ex operibus;
cum
atroces lupi
saepe delitescant
sub ovina pelle.

Feles Senex et Mus


140. De Asino, qui Serviebat Ingrato Hero
Asinus,
qui
serviverat ingrato hero
multos annos
inoffenso pede,
semel, ut fit,
dum
esset pressus
gravi sarcina
et incederet
salebrosa via,
recidebat sub onere.
Tum
implacabilis dominus
compellebat eum
surgere multis verberibus,
nuncupans
ignavum et pigrum animal.
At miser asinus
dicebat secum,
inter haec verbera,
"infelix ego,
qui
sortitus sum
tam ingratum herum!
Nam
quamvis serviverim ei
multo tempore
sine offensa,
tamen
non compensat
hoc unum delictum
meis tot pristinis beneficiis. 
Morale. 
Haec fabula
conficta est in eos,
qui
immemores beneficiorum
collatorum sibi,
prosequuntur
etiam minimam offensam
sui benefactoris
atroci poena.




No comments:

Post a Comment

Comments are limited to Google accounts. You can also email me at laurakgibbs@gmail.com or find me at Twitter, @OnlineCrsLady.