Here are some more fables from Clarke's Fabulae Aesopi Selectae, or, Select Fables of Aesop, where you can find English translations of these fables. You can also click here for all the Clarke fables at this blog.
131. De Avibus Volentibus Eligere Plures Reges
Aves consultabant
de eligendis pluribus regibus,
cum
aquila sola
non posset regere
tantos greges volucrum,
et fecissent satis voto,
nisi destitissent a consilio
monitu cornicis
quae,
cum causa interrogabatur
cur non duceret
plures reges eligendos,
inquit,
"quia multi sacci
implentur difficilius
quam unus."
Morale.
Haec fabula docet
esse longe melius
gubernari ab uno
quam
a multis principibus.
132. De Muliere, quae Dicebat, Se Velle Mori pro suo Viro
Quaedam matrona,
admodum pudica
et amantissima viri,
ferebat aegre
admodum pudica
et amantissima viri,
ferebat aegre
maritum detineri
adversa valetudine.
Lamentabatur, ingemiscebat,
et,
ut testaretur suum amorem
in virum,
rogabat mortem ut,
si esset ereptura maritum sibi,
potius vellet occidere se
quam illum.
Inter haec verba,
cernit mortem venientem
horribili aspectu,
timore cuius
perterrita
et iam paenitens
sui voti,
inquit,
"ego non sum
quem petis;
iacet in lecto
quem
venisti occisura."
Morale.
Haec fabula indicat
neminem esse
adeo amantem amici
qui
non malit esse bene sibi
quam alteri.
133. De Adolescente Canente in Funere Matris
Quidam vir
prosequebatur defunctam uxorem,
prosequebatur defunctam uxorem,
quae efferebatur ad sepulchrum
lacrimis et fletibus;
vero
eius filius
canebat.
Qui,
cum increparetur a patre
ut amens
qui cantaret in funere matris
cum deberet
esse maestus,
et flere una secum,
inquit,
"mi pater,
si conduxisti sacerdotes
ut canerent,
cur irasceris mihi
concinenti gratis?"
Cui pater inquit,
"tuum officium
et sacerdotum
non est idem."
Morale.
Haec fabula indicat
omnia
non esse decora
omnibus.
134. De Zelotypo Viro, qui Dederat Uxorem Custodiendam
Zelotypus vir
dederat uxorem,
quam
compererat vivere
parum pudice,
cuidam amico,
cui fideret plurimum,
custodiendam,
pollicitus ingentem pecuniam
si observaret eam
ita diligenter
ut nullo modo
violaret conjugalem copulam.
At ille,
ubi expertus esset
hanc custodiam
nimis difficilem
aliquot dies
et comperisset
suum ingenium vinci
versutia mulieris,
accedens ad maritum,
dixit
se nolle gerere
hanc tam duram provinciam
amplius;
quandoquidem
ne Argus quidem,
qui fuit totus oculatus,
posset custodire
impudicam mulierem:
addidit praeterea,
si sit necesse,
se malle deferre
saccum plenum pulicibus
in pratum
quotidie integro anno,
et sacco soluto,
pascere eos inter herbas,
et vespere
reducere omnes domum
quam
servare impudicam mulierem
uno die.
Morale.
Haec fabula indicat
nullos custodes
esse ita diligentes
Haec fabula indicat
nullos custodes
esse ita diligentes
qui
valeant custodire
impudicas mulieres.
135. De Viro Recusant Clysteres
Quidam vir,
Germanus natione,
admodum dives,
Germanus natione,
admodum dives,
aegrotabat,
ad curandum quem
plures medici accesserunt
(etenim
muscae convolant
catervatim
ad mel)
unus quorum
dicebat inter cetera
esse opus clysteribus
si vellet convalescere;
quod
cum vir audiret,
insuetus medicinae huiusmodi,
percitus furore,
iubet medicos
eiici domo,
dicens
eos esse insanos
qui,
cum caput doleret,
vellent mederi podicem.
Morale.
Haec fabula indicat
omnia,
quamvis salutaria,
videri
et aspera et obfutura
insuetis et inexpertis.
No comments:
Post a Comment
Comments are limited to Google accounts. You can also email me at laurakgibbs@gmail.com or find me at Twitter, @OnlineCrsLady.