Thursday, November 30, 2023

Clarke: Latin (38)

Here are some more fables from Clarke's Fabulae Aesopi Selectae, or, Select Fables of Aesop, where you can find English translations of these fables. You can also click here for all the Clarke fables at this blog.

186. De Piscatoribus
Quidam piscatores
trahebant rete
mari,
quod
cum sentirent esse grave,
laetabantur magnopere,
putantes
fuisse multos pisces.
Sed,
ut traxissent rete in terram,
cum perspiciunt
paucos pisces quidem;
vero
ingens saxum
inesse reti,
fiunt tristes.
Quidam ex illis,
jam grandis aetate,
inquit prudenter sociis,
"Estote quietis animis;
quippe
maestitia est soror laetitiae;
etenim
oportet nos
prospicere futuros casus
et,
ut quis ferat illos
laevius,
persuadere sibi
esse eventuros."
Morale.
Haec fabula significat
quod
qui
reminiscitur humanae sortis,
afficitur minime in adversis.



187. De Cata Mutata in Feminam
Quaedam cata,
capta amore
cuiusdam speciosi adolescentis,
oravit Venerem
ut mutaret eam
in feminam.
Venus, miserta illius,
mutavit eam
in formam feminae,
quam,
cum esset valde formosa,
amator adduxit domum.
Sed
cum sederent simul
in cubiculo,
Venus,
volens experiri
si, facie mutata,
mutasset et mores,
constituit murem
in medium,
quam
cum illa prospexit,
oblita formae et amoris,
persecuta est murem
ut caperet.
Super qua re
Venus indignata,
denuo
mutavit eam
in priorem formam catae.
Morale.
Fabula significat
quod
homo,
licet mutet personam,
tamen retinet eosdem mores.



188. De Duobus Inimicis
Duo quidam,
habentes inimicitias inter se,
navigabant una in navi.
Et,
cum alter non pateretur
alterum stare in eodem loco,
unus sedit in puppi,
alter in prora.
Autem,
tempestate orta,
cum navis esset
in periculo,
qui sedebat in prora
rogat gubernatorem navis
quae pars navis
foret submersa prius,
et,
cum gubernator dixisset
puppim,
ille ait, 
"Mors nunc non est
adeo molesta mihi,
si perspicio
meum inimicum mori prius."
Morale.
Haec fabula redarguit
inimicitias hominum;
cum inimicus saepius eligit
perdere seipsum
ut perdat inimicum.


189. De Cane et Fabro
Quidam faber 
habebat canem,
qui,
dum ipse cudebat ferrum,
dormiebat continuo.
Vero
cum manducabat,
canis statim assurgebat
et, sine mora,
corrodebat
quae erant dejecta 
sub mensa,
ceu ossa
et alia huiusmodi.
Quam rem
faber animadvertens,
ait ad canem,
"Heus, miser,
nescio
quid faciam tibi,
qui,
dum cudo ferrum,
dormis continuo
et teneris segnitie;
rursus,
cum moveo dentes,
statim surgis
et applaudis mihi cauda.
Morale.
Fabula significat
quod
socordes et somnolenti,
qui vivunt ex laboribus aliorum,
sunt coercendi
gravi censura.



190. De quadam Mula
Quaedam mula,
effecta pinguis
nimio hordeo,
lasciviebat
nimia pinguedine,
inquiens secum,
"Equus fuit meus pater,
qui erat celerrimus cursu,
et ego sum similis ei
per omnia."
Parum post,
contigit
quod
oportuit mulam
currere quantum potuit,
sed,
cum cessavit cursu,
inquit, 
"Heu!
Miseram me,
quae putabam
me esse sobolem equi!
At nunc memini
patrem fuisse
asinum."
Morale.
Fabula significat
quod
stulti non agnoscunt seipsos
in prosperis,
sed in adversis
persaepe
recognoscunt suos errores.


No comments:

Post a Comment

Comments are limited to Google accounts. You can also email me at laurakgibbs@gmail.com or find me at Twitter, @OnlineCrsLady.