Saturday, August 19, 2023

Clarke: Latin (6)

Here are some fables from Clarke's Fabulae Aesopi Selectae, or, Select Fables of Aesop. You can click here for all the Clarke fables at this blog. 

This link takes you to the Latin and English texts side by side for this section.

I'm recording this audio for LibriVox; for now, here is the audio as hosted at SoundCloud: Clarke playlist.

26. De Silva et Rustico
Quo tempore
erat sermo etiam arboribus,
rusticus venit in silvam,
rogat
ut liceat tollere capulum
ad suam securim.
Silva annuit.
Rusticus,
securi aptata,
coepit succidere arbores.
Tum,
et quidem sero,
paenituit silvam
suae facilitatis;
doluit
esse seipsam causam
sui exitii.
Morale.
Vide
de quo merearis bene:
fuere multi
qui abusi sunt
beneficio accepto
in perniciem auctoris.




27. De Lupo et Vulpe
Lupus,
cum esset satis praedae,
degebat in otio.
Vulpecula accedit,
sciscitatur causam otii.
Lupus sensit
fieri insidias:
simulat
morbum esse causam;
orat vulpeculam
ire precatum Deos.
Illa,
dolens
dolum non succedere,
adit pastorem,
monet
latebras lupi patere
et hostem securum posse opprimi
inopinato.
Pastor adoritur lupum,
mactat.
Vulpes
potitur antro et praeda,
sed breve fuit
gaudium sui sceleris
illi,
nam paulo post
idem pastor
capit ipsam.
Morale.
Invidia
est foeda res,
et interdum
perniciosa
quoque auctori ipsi.



28. De Vipera et Lima
Vipera,
offendens limam in fabrica,
coepit rodere.
Lima subrisit, inquiens,
"Inepta,
quid agis?
Tu
contriveris tuos dentes
antequam atteras me,
quae soleo praemordere
duritiem aeris."
Morale.
Vide
etiam atque etiam
quicum habeas rem;
si acuas dentes
in fortiorem,
non nocueris illi,
sed tibi.



29. De Cervo
Cervus,
conspicatus se
in perspicuo fonte,
probat
procera et ramosa cornua,
sed damnat
exilitatem tibiarum.
Forte,
dum contemplatur,
dum judicat,
venator intervenit;
cervus fugit.
Canes
insectantur fugientem
sed,
cum intravisset densam silvam,
cornua erant
implicita ramis.
Tum demum
laudabat tibias
et damnabat cornua
quae fecere
ut esset praeda canibus.
Morale.
Petimus fugienda,
fugimus petenda.
Quae officiunt,
placent;
quae conferunt,
displicent.
Cupimus beatitudinem
priusquam intelligamus
ubi sit:
quaerimus excellentiam opum
et celsitudinem honorum;
opinamur beatitudinem sitam in his,
in quibus est
tam multum laboris et doloris.



30. De Lupis et Agnis
Aliquando
fuit foedus
inter lupos et agnos,
quibus est discordia
natura.
Obsidibus datis utrinque:
lupi dedere suos catulos,
oves cohortem canum.
Ovibus quietis et pascentibus,
lupuli,
desiderio matrum,
edunt ululatus.
Tum lupi, irruentes,
clamitant
fidem foedusque solutum,
laniantque oves
destitutas praesidio canum.
Morale.
Est inscitia,
si
in foedere
tradas tua praesidia
hosti;
nam
qui fuit hostis,
forsan
nondum desivit esse hostis
et, fortassis,
ceperit causam
cur adoriatur te,
nudatum tuo praesidio.


No comments:

Post a Comment

Comments are limited to Google accounts. You can also email me at laurakgibbs@gmail.com or find me at Twitter, @OnlineCrsLady.