Tuesday, September 19, 2023

Clarke: Latin (16)

Here are some fables from Clarke's Fabulae Aesopi Selectae, or, Select Fables of Aesop. You can click here for all the Clarke fables at this blog. 

This link takes you to the Latin and English texts side by side for this section. 

I'm recording this audio for LibriVox; for now, here is the audio as hosted at SoundCloud: Clarke playlist.


76. De Satyro et Viatore
Satyr,
qui olim
erat habitus
Deus nemorum,
miseratus viatorem
obrutum nive atque enectum algore,
ducit in suum antrum; 
fovet igne.
At,
dum spirat in manus,
percontatur causam,
qui, respondens, inquit, 
"Ut calefiant."
Postea,
cum accumberent,
viator
sufflat in pultem,
quod
interrogatus cur faceret,
inquit, 
"Ut frigescat."
Tum continuo
satyrus,
ejiciens viatorem,
inquit,
"Nolo
ut ille sit
in meo antro
cui sit
tam diversum os."
Morale.
Evita
bilinguem hominem
qui
est Proteus in sermone.



77. De Tauro et Mure
Mus
momorderat pedem tauri,
fugiens 
in suum antrum.
Taurus
vibrat cornua,
quaerit hostem,
videt nusquam.
Mus
irridet eum;
inquit,
"Quia
es robustus ac vastus,
idcirco
non contempseris quemvis.
Nunc
eximius mus
laesit te
et, quidem, gratis."
Morale.
Nemo
pendat hostem
flocci.



78. De Rustico et Hercule
Currus rustici
haeret in profundo luto.
Mox supinus,
implorat Deum Herculem; 
vox 
intonat e caelo,
"Inepte,
flagella tuos equos
et ipse
annitere rotis,
atque tum
Hercules, vocatus, aderit."
Morale.
Otiosa vota
prosunt nil,
quae sane
Deus non audit.
Ipse juva teipsum,
tum
Deus juvabit te.



79. De Cicada et Formica
Cum cicada cantet
per aetatem,
formica exercet
suam messem,
trahens grana in antrum,
quae 
reponit in hiemem.
Bruma saeviente,
famelica cicada
venit ad formicam
et mendicat victum.
Formica renuit,
dictitans
sese laboravisse,
dum illa cantabat.
Morale.
Qui est segnis
in juventa,
egebit
in senecta,
et 
qui non parcit,
mox mendicabit.



80. De Cane et Leone
Canis, jocans,
occurrit leoni,
"Quid tu, 
exhaustus inedia,
percurris silvas et devia?
Specta me
pinguem et nitidum,
atque consequor haec
non labore,
sed otio."
Tum leo inquit,
"Tu quidem
habes tuas epulas,
sed stolide;
habes etiam vincula.
Esto tu servus
qui potes servire;
ego quidem
sum liber,
nec volo servire."
Morale.
Leo respondit pulchre,
etenim
libertas est potior 
omnibus rebus.




No comments:

Post a Comment

Comments are limited to Google accounts. You can also email me at laurakgibbs@gmail.com or find me at Twitter, @OnlineCrsLady.