Monday, November 27, 2023

Clarke: Latin (35)

Here are some more fables from Clarke's Fabulae Aesopi Selectae, or, Select Fables of Aesop, where you can find English translations of these fables. You can also click here for all the Clarke fables at this blog.


171. De Equo et Asino
Quidam vir
habebat equum et asinum;
autem
dum faciunt iter,
asinus inquit equo,
"Si vis
me esse salvum,
leva me
parte mei oneris."
Equo non obsequente
illius verbis,
asinus,
cadens sub onere,
moritur.
Tunc dominus jumentorum
imponit equo
omnes sarcinas
quas asinus portabat,
et simul corium
quod exuerat
a mortuo asino.
Quo onere
equus depressus
et gemens inquit,
"Vae mihi,
infelicissimo jumentorum!
Quid mali
evenit misero mihi!
Nam,
recusans partem,
nunc porto totum onus,
et insuper
illius corium.
Morale.
Haec fabula innuit
majores
debere esse participes
in laboribus minimorum
ut utrique sint incolumes.



172. De Tubicine
Quidam tubicen,
interceptus ab hostibus
in militia,
proclamabat ad eos
qui circumsistebant,
"O viri,
nolite occidere me,
innocuum et insontem;
etenim
nunquam occidi ullum;
quippe
habeo nihil aliud
quam hanc tubam."
Ad quem
illi responderunt vicissim
cum clamore,
"Vero tu
trucidaberis magis
hoc ipso:
quod,
cum tu ipse
nequeas dimicare,
potes impellere ceteros
ad certamen."
Morale.
Haec fabula innuit
quod
peccant
praeter ceteros
qui persuadent
malis et improbis principibus
ad agendum inique.



173. De Vaticinatore
Vaticinator,
sedens in foro,
sermocinabatur;
cui
quidam denuntiat
eius fores esse effractas
et omnia direpta
quae fuissent in domo.
Vaticinator,
gemens
et properans cursu,
recipiebat se domum.
Quem
quidam intuens
currentem,
inquit, 
"O tu
qui promittis
te divinaturum aliena negotia,
certe ipse
non divinasti tua."
Morale.
Haec fabula spectat
ad eos
qui,
non recte administrantes
suas res,
conantur providere et consulere
alienis
quae
non pertinent ad eos.


174. De Puero et Matre
Quidam puer
in schola
furatus libellum,
attulit suae matri,
a qua
non castigatus,
quotidie furabatur
magis atque magis,
autem
progressu temporis
coepit furari majora.
Tandem
deprehensus a magistratu,
ducebatur ad supplicium.
Vero,
matre sequente
ac vociferante,
ille rogavit
ut liceret sibi
loqui paulisper
cum ea
ad aurem.
Illo permisso,
et matre properante
et admovente aurem
ad os filii,
evulsit auriculam matris
suis dentibus.
Cum mater
et ceteri qui adstabant
increparent eum
non modo ut furem,
sed etiam ut impium
in suam parentem,
inquit,
"Haec fuit causa
mei exitii:
etenim
si castigasset me
ob libellum
quem furatus sum
prius,
fecissem nil ulterius;
nunc ducor
ad supplicium."
Morale.
Haec fabula indicat
quod
qui
non coercentur
inter initia peccandi,
evadunt ad majora flagitia.



175. De Hircis et Capellis
Cum capellae
obtinuissent barbam a Jove,
hirci coeperunt offendi
quia mulieres
haberent parem honorem
cum eis.
Jupiter inquit,
"Sinite illas
frui vana gloria
et usurpare ornatum
vestrae dignitatis,
dum non aequent
vestram virtutem."
Morale.
Haec fabula edocet te
ut feras
illos usurpare
tuum ornatum,
qui sunt inferiores tibi
in virtute.


No comments:

Post a Comment

Comments are limited to Google accounts. You can also email me at laurakgibbs@gmail.com or find me at Twitter, @OnlineCrsLady.