Saturday, September 9, 2023

Clarke: Latin (10)

Here are some fables from Clarke's Fabulae Aesopi Selectae, or, Select Fables of Aesop. You can click here for all the Clarke fables at this blog. 

This link takes you to the Latin and English texts side by side for this section.

I'm recording this audio for LibriVox; for now, here is the audio as hosted at SoundCloud: Clarke playlist.



46. De Aquila et Corvo
Aquila devolat
editissima rupe
in tergum agni.
Corvus, 
videns id,
gestit, 
veluti simia,
imitari aquilam.
Dimittit se 
in vellus arietis;
dimissus, impeditur;
impeditus, comprehenditur;
comprehensus, projicitur pueris.
Morale.
Quisque
aestimet se sua,
non virtute aliorum.
Tentes id 
quod possis facere.



47. De Invido Cane et Bove
Canis
decumbebat praesepi
pleno faeni;
bos venit
ut comedat.
Ille, 
surrigens sese, 
prohibet.
Bos inquit,
"Dii perdant te
cum isthac tua invidia,
qui
nec vesceris faeno
nec sinis me vesci."
Morale.
Plerique sunt 
eo ingenio
ut invideant ea aliis,
quae
sunt nulli usui sibi.



48. De Cornicula et Ove
Cornicula strepitat
in dorso oviculae;
ovis inquit,
"Si obstreperes sic
cani,
ferres infortunium."
At cornicula inquit,
"Scio
quibus insultem:
molesta placidis,
amica saevis."
Morale.
Mali insultant
innocenti et miti,
sed nemo irritat
feroces et malignos.



49. De Pavone et Luscinia
Pavo
queritur apud Junonem,
conjugem et sororem Jovis,
lusciniam cantillare suaviter;
se irrideri ab omnibus
ob raucam ravim.
Cui 
Juno inquit,
"Luscinia
longe superat in cantu,
tu plumis;
quisque
habet suam dotem
a Diis.
Decet unumquemque
esse contentum
sua sorte."
Morale.
Sumamus ea
quae Deus largitur
grato animo,
neque quaeramus majora.



50. De Senicula Mustela et Muribus
Mustela, 
carens viribus 
prae senio, 
non valebat insequi mures 
jam ita ut solebat; 
coepit meditari dolum. 
Abscondit se 
in colliculo farinae, 
sic sperans 
fore ut venetur 
citra laborem. 
Mures accurrunt 
et, 
dum cupiunt esitare farinam, 
omnes devorantur 
ad unum 
a mustela.
Morale.
Ubi quisquam
fuerit destitutus viribus,
est opus ingenio.
Lysander Lacedaemonius
solebat dicere:
subinde,
quo 
leonina pellis non perveniret,
vulpinam esse assumendam.




No comments:

Post a Comment

Comments are limited to Google accounts. You can also email me at laurakgibbs@gmail.com or find me at Twitter, @OnlineCrsLady.