Friday, October 27, 2023

Clarke: Latin (31)

Here are some more fables from Clarke's Fabulae Aesopi Selectae, or, Select Fables of Aesop, where you can find English translations of these fables. You can also click here for all the Clarke fables at this blog.

151. De Ove Convitiante Pastori
Ovis
convitiabatur pastori,
quod,
non contentus lacte
quod
mulgebat ab ea
in suum usum
et usum filiorum,
insuper
denudaret illam vellere.
Tunc
pastor, iratus,
trahebat eius filium
ad mortem.
Ovis inquit,
"Quid peius
potes facere mihi?"
Pastor inquit, 
"Occidam te
et projiciam
devorandam lupis et canibus."
Ovis siluit,
formidans
adhuc majora mala.
Morale.
Haec fabula indicat
homines
non debere excandescere
in Deum
si permittat
divitias et filios auferri
ipsis,
cum possit inferre
etiam majora supplicia
ipsis
et viventibus et mortuis.


152. De Auriga et Rota Currus Stridente
Auriga
interrogabat currum
quare rota,
quae erat deterior,
strideret,
cum ceteri
non facerent idem?
Cui
currus inquit,
"Aegroti
semper consueverunt
esse morosi et queruli."
Morale.
Haec fabula indicat
mala
semper solere
impellere homines
ad querimoniam.

153. De Viro Volente Experiri Amicos
Quidam vir,
admodum dives et liberalis,
habebat
magnam copiam amicorum,
quos
saepe invitabat
ad cenam,
ad quam
accedebant libentissime.
Autem,
volens experiri
an essent fideles sibi
in laboribus et periculis,
convocavit eos omnes,
dicens
inimicos esse obortos sibi
quos statuit occidere;
quare,
armis correptis,
irent secum
ut ulciscerentur injurias
illatas sibi.
Tum
omnes coeperunt
excusare se,
praeter duos.
Igitur,
ceteris repudiatis,
habuit tantum illos duos
in numero amicorum.
Morale.
Haec fabula indicat
adversam fortunam
esse
optimum experimentum amicitiae.


154. De Vulpe Laudante Carnem Leporis Cani
Cum vulpes
fugeretur a cane
et jamjam esset capienda,
nec cognoscerat
ullam aliam viam evadendi,
inquit, 
"O canis,
quid cupis perdere me,
cuius caro
non potest esse
ulli usui tibi?
Cape potius
illum leporem
(etenim lepus aderat prope),
cuius carnem
mortales dicunt
esse suavissimam.
Igitur canis,
motus consilio vulpis,
vulpe omissa,
insecutus est leporem, 
quem tamen
non potuit capere
ob eius incredibilem velocitatem.
Post paucos dies
lepus,
conveniens vulpem,
accusabat eam vehementer
(etenim audierat eius verba)
quod
demonstrasset se cani.
Cui
vulpes inquit, 
"Lepus,
quid accusas me,
cum laudavi te tantopere?
Quid diceres,
si vituperassem te?"
Morale.
Haec fabula indicat
homines
machinari perniciem aliis
sub specie laudationis.


155. De Lepore Petente Calliditatem et Vulpe Celeritatem a Jove
Lepus et vulpes
petebant a Jove:
haec,
ut adjungeret celeritatem
suae calliditati;
ille,
ut adjungeret calliditatem
suae celeritati.
Quibus
Jupiter ita respondit,
"Elargiti sumus munera
singulis animantibus
ab origine mundi
e nostro liberalissimo sinu,
sed
dedisse omnia
uni
fuisset injuria aliorum."
Morale.
Haec fabula indicat
Deum
esse largitum sua munera
ita aequali lance
ut quisque debeat
esse contentus sua sorte.

illustration by Tenniel (for another fable)


No comments:

Post a Comment

Comments are limited to Google accounts. You can also email me at laurakgibbs@gmail.com or find me at Twitter, @OnlineCrsLady.