Thursday, October 26, 2023

Clarke: Latin (30)

Here are some more fables from Clarke's Fabulae Aesopi Selectae, or, Select Fables of Aesop, where you can find English translations of these fables. You can also click here for all the Clarke fables at this blog.


146. De Lupo Induto Pelle Ovis, qui Devorabat Gregem
Lupus,
indutus pelle ovis,
immiscuit se
gregi ovium,
et quotidie
occidebat aliquam ex eis;
quod 
cum pastor animadvertisset,
suspendit illum
in altissima arbore.
Autem,
ceteris pastoribus interrogantibus
cur suspendisset ovem, 
aiebat, 
"Quidem
pellis est
ovis,
ut videtis;
autem
opera erant
lupi."
Morale.
Haec fabula indicat
homines
non esse judicandos
ex habitu
sed
ex operibus,
quoniam
multi
faciunt lupina opera
sub vestimentis ovium.


147. De Cane Occidente Oves sui Domini
Quidam pastor
dederat suas oves
cani
custodiendas,
pascens illum
optimis cibis.
At ille
saepe occidebat
aliquam ovem;
quod
cum pastor animadvertisset,
capiens canem,
volebat
occidere eum.
Cui
canis inquit,
"Quare cupis
perdere me?
Sum unus
ex tuis domesticis;
potius
interfice lupum,
qui
continuo insidiatur
tuo ovili."
"Imo,"
inquit pastor,
"puto te
magis dignum morte
quam lupum:
etenim ille
profitetur se
meum hostem palam;
vero tu,
sub specie amicitiae,
quotidie imminuis
meum gregem."
Morale.
Haec fabula indicat
eos
esse puniendos
longe magis
qui
laedunt nos
sub specie amicitiae
quam
qui
profitentur se
nostros inimicos palam.



148. De Ariete Pugnante cum Tauro
Erat quidam aries
inter oves,
qui habebat
tam firmum caput
et cornua
ut statim et facile
superaret ceteros arietes;
quare,
cum inveniret
nullum arietem amplius
qui auderet
obsistere sibi
occursanti,
elatus crebris victoriis,
ausus est
provocare taurum
ad pugnam.
Sed primo congressu,
cum arietavisset
in frontem tauri,
est reprecussus
tam atroci ictu
ut fere moriens,
diceret haec,
"Stultus ego! 
Quid egi?
Cur ausus sum
lacessere
tam potentem adversarium
cui
natura creavit me
imparem?"
Morale.
Haec fabula indicat
non esse certandum
cum potentioribus.


149. De Aquila Rapiente Filios Cuniculi
Aquila,
nidulata in altissima arbore,
rapuerat filios cuniculi,
qui pascebatur
non longe illinc,
praedam suorum pullorum,
quam
cuniculus orabat
blandis verbis
ut dignaretur
restituere suos filios sibi.
At illa,
arbitrans
eum esse
pusillum et terrestre animal,
dilacerabat eos unguibus
quos
apponebat suis pullis
epulandos
in conspectu matris.
Tunc cuniculus,
commotus
morte suorum filiorum,
haud permisit
hanc injuriam
abire impunitam;
etenim
effodit arborem
radicitus
quae
sustinebat nidum;
quae,
procidens
levi impulsu ventorum, 
dejecit pullos aquilae,
adhuc implumes,
in humum,
qui,
depasti a feris,
praebuerunt solatium doloris
cuniculo.
Morale.
Haec fabula indicat
neminem,
fretum sua potentia,
debere
despicere imbecilliores,
cum
aliquando
infirmiores
ulciscantur injurias potentiorum.


150. De Lupo, Pisce Fluvii, Affectante Regnum Maris
Erat lupus
in quodam amne
qui
excedebat ceteros pisces
eiusdem fluminis
in pulchritudine, magnitudine,
ac robore;
unde
omnes admirabantur
et afficiebant eum
maximo honore.
Quare,
elatus superbia,
coepit appetere
majorem principatum.
Igitur,
amne relicto
in quo
regnaverat multos annos,
ingressus est mare
ut vendicaret regnum eius
sibi.
Sed,
offendens delphinum
mirae magnitudinis
qui
regnabat in illo,
est ita insectatus ab illo
ut, aufugiens,
vix ingrederetur
ostium amnis
unde
ausus est exire
non amplius.
Morale.
Haec fabula
admonet nos
ut,
contenti nostris rebus,
ne appetamus
quae sunt
longe majora nostris viribus.



No comments:

Post a Comment

Comments are limited to Google accounts. You can also email me at laurakgibbs@gmail.com or find me at Twitter, @OnlineCrsLady.