Friday, September 22, 2023

Clarke: Latin (17)

Here are some fables from Clarke's Fabulae Aesopi Selectae, or, Select Fables of Aesop. You can click here for all the Clarke fables at this blog. 

This link takes you to the Latin and English texts side by side for this section.

I'm recording this audio for LibriVox; for now, here is the audio as hosted at SoundCloud: Clarke playlist.


81. De Piscibus
Fluvialis piscis
est correptus
per vim fluminis
in mare,
ubi,
efferens suam nobilitatem,
pendebat omne marinum genus
vili.
Phoca
non tulit hoc,
sed ait
tunc fore indicium nobilitatis, 
si, captus, 
portetur ad forum 
cum phoca:
se 
iri emptum a nobilibus, 
autem illum 
a plebe.
Morale. 
Multi 
sunt sic capti 
libidine gloriae, 
ut ipsi jactent se. 
Sed laus sui oris 
non datur homini 
laudi, 
at excipitur 
cum risu auditorum.


82. De Pardo et Vulpecula
Pardus,
cui est pictum tergum,
ceteris feris,
etiam leonibus,
despectis ab eo,
intumescebat.
Vulpecula
accedit ad hunc,
suadet
non superbire,
dicens,
quidem illi 
esse speciosam pellem,
vero sibi
esse speciosam mentem.
Morale.
Est
discrimen et ordo
bonorum:
bona corporis
praestant bonis fortunae,
sed bona animi
sunt praeferenda his.



83. De Vulpe et Fele
Cum vulpes,
in colloquio
quod illi erat
cum fele,
jactaret
sibi esse
varias technas,
adeo 
ut haberet
vel peram
refertam dolis;
autem
felis respondit
sibi esse
dumtaxat unicam artem
cui fideret,
si esset quod discriminis.
Inter confabulandum
repente
tumtultus canum accurrentium
auditur.
Ibi felis
subsilit
in altissimam arborem;
interim vulpes,
cincta canibus,
capitur.
Morale.
Fabula innuit
nonnumquam
unicum consilium,
modo sit verum et efficax,
esse praestabilius
quam plures dolos
et frivola consilia.

 
84. De Rege et Simiis
Quidam Aegyptius rex 
instituit aliquot simias
ut perdiscerent
actionem saltandi,
nam,
ut nullum animal
accedit propius
ad figuram hominis,
ita nec aliud
imitatur humanos actus
aut melius aut libentius.
Itaque
protinus edoctae
artem saltandi,
coeperunt saltare,
indutae purpureis vestimentis
ac personatae,
et spectaculum
jam placebat
longo tempore
in mirum modum,
donec
quispiam e spectatoribus,
facetus,
abjecit nuces in medium,
quas habebat clanculum
in loculis.
Ibi statim
simiae,
simul atque vidissent nuces,
oblitae choreae,
coeperent esse id
quod fuerant antea,
ac repente
e saltatricibus
redierunt in simias,
et personis et vestibus
dilaceratis,
pugnabant inter se
pro nucibus,
non sine maximo risu
specatatorum.
Morale.
Haec fabula admonet
ornamenta fortunae
non mutare
ingenium hominis.

Simia Saltans

 

85. De Asino et Viatoribus
Duo quidam,
cum forte invenirent
asinum in silva,
coeperunt contendere inter se
uter eorum
abduceret eum domum
uti suum,
nam videbatur
pariter objectus utrique
a fortuna.
Interim,
illis altercantibus invicem,
asinus abduxit se,
ac neuter
potitus est eo.
Morale.
Quidam excidunt
a praesentibus commodis
quibus
nesciunt uti
ob inscitiam.

Asinus Controversus


No comments:

Post a Comment

Comments are limited to Google accounts. You can also email me at laurakgibbs@gmail.com or find me at Twitter, @OnlineCrsLady.