Friday, September 15, 2023

Clarke: Latin (11)

Here are some fables from Clarke's Fabulae Aesopi Selectae, or, Select Fables of Aesop. You can click here for all the Clarke fables at this blog. 

This link takes you to the Latin and English texts side by side for this section. 

I'm recording this audio for LibriVox; for now, here is the audio as hosted at SoundCloud: Clarke playlist.

51. De Leone et Rana
Leo,
cum audiret Ranam
loquacem magni,
putans
esse aliquod magnum animal,
vertit se retro
et,
stans parum,
videt ranam
exeuntem e stagno,
quam
statim, indignabundus, 
conculcavit pedibus,
inquiens, 
"Non movebis amplius
ullum animal
clamore
ut perspiciat te."
Morale.
Fabula significat
quod
apud verbosos
nihil reperitur
praeter linguam.


52. De Formica et Columba
Formica, sitiens,
venit ad fontem,
ut biberet;
forte
incidit in puteum.
Columba,
supersidens arborem
imminentem fonti,
cum conspiceret
formicam obrui aquis,
frangit ramulum
ex arbore,
quem
dejicit sine mora
in fontem.
Formica,
conscendens hunc,
servatur.
Auceps venit
ut capiat columbam.
Formica,
percipiens id,
mordet unum 
ex pedibus aucupis;
columba avolat.
Morale.
Fabula significat
cum bruta
sunt grata in beneficos,
eo magis
ii debent esse
qui sunt participes rationis.


53. De Pavone et Pica
Gens avium,
cum vagaretur libere,
optabat
regem dari sibi.
Pavo putabat
se imprimis dignum
qui eligeretur
quia esset formosissimus.
Hoc accepto in regem,
pica inquit,
"O rex,
si,
te imperante,
aquila coeperit
insequi nos perstrenue,
ut solet,
quo modo abiges illam?
Quo pacto
servabis nos?"
Morale.
In principe,
forma
non est tam spectanda
quam fortitudo corporis
et prudentia.



54. De Aegroto et Medico
Medicus
curabat aegrotum;
tandem
ille moritur.
Tum medicus
inquit ad cognatos,
"Hic peribat
intemperantia."
Morale.
Nisi quis reliquerit
bibacitatem et libidinem
mature,
aut
nunquam perveniet ad senectutem,
aut
est habiturus perbrevem senectutem.


55. De Leone et Aliis
Leo, Asinus et Vulpes
eunt venatum.
Ampla venatio capitur;
capta,
est jussa partiri.
Asino ponente
singulis
singulas partes,
Leo
irrugiebat,
rapit Asinum,
ac laniat.
Postea
dat id negotii
Vulpeculae,
quae, astutior,
cum,
longe optima parte proposita,
reservavisset vix minimam,
Leo rogat,
"A quo sic docta?"
Cui illa inquit,
"Calamitas Asini
docuit me."
Morale.
Ille est felix,
quem
aliena pericula
faciunt cautum.



No comments:

Post a Comment

Comments are limited to Google accounts. You can also email me at laurakgibbs@gmail.com or find me at Twitter, @OnlineCrsLady.