Here are some fables from Clarke's Fabulae Aesopi Selectae, or, Select Fables of Aesop. You can click here for all the Clarke fables at this blog.
This link takes you to the Latin and English texts side by side for this section.
I'm recording this audio for LibriVox; for now, here is the audio as hosted at SoundCloud: Clarke playlist.
11. De Aegroto Milvo
Milvus
decumbebat lecto;
jam ferme moriens,
orat matrem
ire precatum Deos.
Mater respondet
nihil opis
sperandum illi
a Diis,
quorum sacra
toties violavisset
suis rapinis.
Morale.
Decet nos
venerari Deos,
nam illi
juvant pios
et adversantur impios.
Neglecti in felicitate,
non exaudiunt miseria.
Quare
sis memor eorum
in secundis rebus,
ut, vocati,
sint praesentes
in adversis rebus.

12. De Ranis et earum Rege
Gens ranarum,
cum esset libera,
supplicabat Jovem
regem dari sibi.
Jupiter
ridebat vota ranarum.
ridebat vota ranarum.
Illae tamen
instabant iterum
atque iterum
donec
perpellerent ipsum.
Ille
dejecit trabem;
ea moles quassat fluvium
ingenti fragore.
Ranae, territae,
silent;
venerantur regem;
accedunt propius
pedetentim.
Tandem,
metu abjecto,
insultant, et desultant;
iners rex
est lusui et contemptui.
Rursum
lacessunt Jovem;
orant
regem dari sibi
qui sit strenuus;
quibus
Jupiter dat
Jupiter dat
ciconiam.
Is,
perstrenue perambulans paludem,
vorat
quicquid ranarum fit obviam.
Igitur ranae
frustra
questae fuerunt
questae fuerunt
de saevitia huius.
Jupiter non audit,
nam
queruntur et hodie:
etenim,
vesperi,
ciconia eunte cubitum,
egressae ex antris
murmurant rauco ululatu,
sed canunt surdo.
Nam Jupiter vult,
ut,
quae deprecatae sunt
clementem regem,
jam ferant inclementem.
Morale.
Solet evenire plebi,
ut ranis,
quae,
si habet regem
paulo mansuetiorem,
damnat eum
ignaviae et inertiae
et optat aliquando
virum dari sibi;
contra,
si quando nacta est
strenuum regem,
damnat saevitium huius
et laudat clementiam prioris.
Sive
quod semper paenitet nos
praesentium,
sive
quod est verum dictum:
nova
nova
esse potiora veteribus.

13. De Columbis et Milvo
Columbae olim
gessere bellum cum milvo
quem,
ut expugnarent,
delegerunt sibi accipitrem
regem.
Ille, factus rex,
agit hostem,
non regem:
rapit ac laniat
non segnius ac milvus.
Paenitet columbas
incoepti,
putantes,
fuisse satius
pati bellum milvi
quam tyrannidem accipitris.
Morale.
Pigeat neminem
suae conditionis
nimium.
Ut Horatius ait,
nihil est beatum
ab omni parte.
Equidem
non optarem
mutare meam sortem,
modo sit tolerabilis.
Multi,
cum quaesiverint novam sortem,
rursus optaverunt veterem.
Sumus fere omnes
ita vario ingenio
ut paeniteat nosmet nostri.

14. De Fure et Cane
Canis
respondit Furi
respondit Furi
porrigenti panem
ut sileat,
"Novi tuas insidias:
das panem
quo desinam latrare,
sed odi tuum munus.
Quippe
si ego tulero panem,
tu exportabis cuncta
ex his tectis.
Morale.
Cave
causa parvi commodi
amittas magnum.
Cave
habeas fidem
cuivis homini,
nam sunt
qui
qui
non tantum dicunt benigne,
sed et faciunt benigne
dolo.

15. De Lupo et Sucula
Sucula parturiebat;
lupus pollicetur
se
fore custodem foetus.
fore custodem foetus.
Sucula respondit
se non egere
obsequio lupi;
si ille velit haberi pius,
si cupiat facere id
quod est gratum,
abeat longius:
etenim
officium lupi
constare
constare
non praesentia,
sed absentia.
Morale.
Omnia
non sunt credenda
non sunt credenda
omnibus.
Multi
pollicentur suam operam,
pollicentur suam operam,
non amore tui
sed sui,
non quaerentes tuum commodum
sed suum.

No comments:
Post a Comment
Comments are limited to Google accounts. You can also email me at laurakgibbs@gmail.com or find me at Twitter, @OnlineCrsLady.