Saturday, September 16, 2023

Clarke: Latin (13)

Here are some fables from Clarke's Fabulae Aesopi Selectae, or, Select Fables of Aesop. You can click here for all the Clarke fables at this blog. 

This link takes you to the Latin and English texts side by side for this section.

I'm recording this audio for LibriVox; for now, here is the audio as hosted at SoundCloud: Clarke playlist.



61. De Asino et Equo
Asinus putabat
equum beatum
quod
esset pinguis
et degeret in otio;
vero
dicebat se infelicem
quod
esset macilentus et strigosus,
et
quotidie exerceretur
ab immiti hero
in ferendis oneribus.
Haud multo post
conclamant ad arma;
tum equus
non repulit
frenum ore,
equitem dorso,
nec telum corpore.
Asinus,
hoc viso,
agebat magnas gratias 
diis
quod
non fecissent se equum,
sed asinum.
Morale.
Sunt miseri
quos
vulgus judicat
beatos,
et
non pauci
sunt beati
qui putant se miserrimos.
Sutor crepidarius dicit
regem felicem,
non considerans
in quantas res et solicitudines
distrahitur,
dum interim
ipse cantillat
cum optima paupertate.



62. De Leone et Tauro
Taurus,
fugiens leonem,
incidit in hircum.
Is
minitabatur cornu
et caperata fronte,
ad quem
taurus, plenus ira,
inquit, 
"Tua frons,
contracta in rugas,
non territat me,
sed metuo
immanem leonem,
qui
nisi haereret me tergo,
jam scires
esse
non ita parvam rem
pugnare cum tauro."
Morale.
Calamitas
non est addenda
calamitosis.
Est miser sat
qui
est semel miser.



63. De Testudine et Aquila
Taedium reptandi
occupaverat testudinem;
si quis
tolleret eam
in caelum,
pollicetur
baccas rubri maris.
Aquila
sustulit eam,
poscit praemium,
et fodit eam, 
non habentem,
unguibus.
Ita testudo,
quae
concupivit videre astra,
reliquit vitam in astris.
Morale.
Sis contentus
tua sorte.
Fuere nonnulli
qui,
si mansissent humiles,
fuissent tuti;
facti sublimes,
inciderunt in pericula.



64. De Cancro et eius Matre
Mater monet 
Cancrum retrogradum
ut eat antrorsum.
Filius respondet,
"Mater,
i prae;
sequar."
Morale.
Reprehenderis nullum
vitii,
cuius
ipse queas reprehendi.



65. De Sole et Aquilone
Sol et Aquilo certant
uter sit fortior.
Est conventum ab illis
experiri vires
in viatorem,
ut ferat palmam
qui
excusserit manticam.
Boreas
aggreditur viatorem
horrisono nimbo,
at ille
non desistit duplicare amictum
gradiendo.
Sol
experitur suas vires,
nimboque
paulatim evicto,
emittit radios.
Viator
incipit aestuare, sudare, anhelare;
tandem,
nequiens progredi,
residet
sub frondoso nemore.
Ita
victoria contigit 
soli.
Morale.
Id
saepe obtinetur
mansuetudine,
quod
non potest extorqueri
vi.


No comments:

Post a Comment

Comments are limited to Google accounts. You can also email me at laurakgibbs@gmail.com or find me at Twitter, @OnlineCrsLady.