Tuesday, November 28, 2023

Clarke: Latin (36)

Here are some more fables from Clarke's Fabulae Aesopi Selectae, or, Select Fables of Aesop, where you can find English translations of these fables. You can also click here for all the Clarke fables at this blog.

176. De Filio cuiusdam Senis et Leone
Quidam senior habebat
unicum filium
generosi spiritus
et amatorem
venaticorum canum.
Viderat hunc
per quietem
trucidari a leone.
Igitur territus
ne forte aliquando
eventus sequeretur
hoc somnium,
extruxit
quandam
politissimam et amoenissimam
domum,
inducens filium illuc;
assiduus custos
aderat illi.
Depinxerat domo
omne genus animalium
ad delectationem filii,
cum quibus
etiam leonem.
Adolescens,
inspiciens haec,
contrahebat molestiam
eo magis.
Autem
quodam tempore
adstans propius leoni,
inquit, 
"O truculentissima fera,
asservor in hac domo
propter inane somnium mei patris:
quid faciam tibi?"
Et ita dicens,
incussit manum parieti,
volens eruere oculum leonis,
et offendebat in clavo
qui latebat illic,
qua percussione
manus emarcuit,
et sanies succrevit,
et febris subsecuta est,
et brevi tempore
mortuus est.
Ita
leo occidit adolescentem,
arte patris iuvante nihil.
Morale.
Haec fabula indicat
neminem posse devitare
quae sunt ventura.



177. De Vulpe et Rubo
Vulpes,
cum ascenderet quandam saepem
ut vitaret periculum 
quod videbat imminere sibi, 
comprehendit rubum manibus
atque perfodit volam sentibus,
et, 
cum foret saucia graviter,
inquit, gemens, rubo,
"Cum confugerim ad te
ut iuveris me,
tu nocuisti mihi."
Cui rubus ait,
"Vulpes, errasti,
quae putasti capere me
pari dolo
quo
consuevisti capere cetera." 
Morale.
Fabula significat
quod
est stultum implorare auxilium
ab illis
quibus est datum
a natura
potius obesse
quam prodesse.



178. De Vulpe et Crocodilo
Vulpes et crocodilus
contendebat de nobilitate.
Cum crocodilus adduceret
multa pro se
et jactaret se supra modum
de splendore suorum progenitorum,
vulpes, subridens, ait, 
"Ei, heus, amice,
etsi quidem tu
non dixeris hoc,
apparet clare ex tuo corio
quod jam multis annis
fuisti denudatus
splendore tuorum progenitorum."
Morale.
Fabula significat
quod
res ipsa
potissimum refellit mendaces homines.



179. De Vulpe et Venatoribus
Vulpes,
effugiens venatores
ac jam defessa currendo
per viam,
casu reperit lignatorem
quem rogat
ut abscondat se
in quoquo loco.
Ille ostendit tectorium;
vulpes, ingrediens id,
abscondit se
in quodam angulo.
Venatores adveniunt,
rogant lignatorem
si videret vulpem.
Lignator
negat verbis quidem
se vidisse;
vero
ostendit locum manu
ubi vulpes latebat.
Vero venatores,
re non percepta,
statim abeunt.
Vulpes,
ut prospicit illos abiisse,
egrediens tectorio,
recedit tacite.
Lignator
criminatur vulpem
quod,
cum fecerit eum salvum,
ageret nihil gratiarum sibi.
Tunc vulpes,
convertens se,
ait tacite illi,
"Heus, amice,
si habuisses
opera manuum et mores
similes tuis verbis,
persolverem meritas gratias tibi."
Morale.
Fabula significat
quod
nequam homo,
etsi pollicetur bona,
tamen praestat
mala et improba.



180. De Cane Vocato at Cenam
Quidam vir,
cum parasset opiparam cenam,
vocavit quendam amicum
domum;
eius canis
quoque invitavit
canem alterius
ad cenam.
Canis, ingressus,
cum videret
tantas dapes apparatas,
laetus ait secum,
"Sane explebo me ita hodie
quod
non indigebo comedere cras."
Vero
coquus, conspiciens,
tacitus cepit per caudam
atque,
rotans terque quaterque,
projecit illum per fenestram.
Ille, attonitus,
assurgens humo,
dum fugit, clamans,
ceteri canes accurrunt ei
atque rogant
quam opipare cenaverit.
At ille, languens, ait, 
"Explevi me ita
potu et dapibus
quod,
cum exiverim,
non vidi viam."
Morale.
Fabula significat
multa cadere
inter calicem et labra.


No comments:

Post a Comment

Comments are limited to Google accounts. You can also email me at laurakgibbs@gmail.com or find me at Twitter, @OnlineCrsLady.