Sunday, September 17, 2023

Clarke: Latin (14)

Here are some fables from Clarke's Fabulae Aesopi Selectae, or, Select Fables of Aesop. You can click here for all the Clarke fables at this blog. 

This link takes you to the Latin and English texts side by side for this section.

I'm recording this audio for LibriVox; for now, here is the audio as hosted at SoundCloud: Clarke playlist.



66. De Asino
Asinus
venit in silvam,
offendit exuvias leoni,
quibus indutus
venit in pascua,
territat et fugat
greges et armenta.
Venit
qui perdiderat;
quaeritat suum asinum.
Asinus,
hero viso,
accurrit;
imo,
incurrit
suo rugitu.
At herus,
auriculis prehensis
quae extabant,
inquit,
"Mi aselle,
possis fallere alios;
ego
probe novi te."
Morale.
Ne simules
te esse,
quod non es;
non doctum,
cum sis indoctus;
non jactes
te divitem et nobilem,
cum sis pauper et ignobilis:
etenim,
vero comperto,
rideberis.



67. De mordaci cane.
Dominus
alligavit nolam
cani
subinde mordenti homines
ut quisque caveret sibi.
Canis,
ratus id decus
tributum suae virtuti,
despicit suos populares.
Aliquis,
jam gravis aetate et auctoritate,
accedit ad hunc canem,
monens eum
ne erret,
nam inquit, 
"Ista nola
est data tibi
in dedecus,
non in decus."
Morale.
Gloriosus
interdum ducit
id laudi sibi,
quod est vituperio ipsi.



68. De Camelo
Camelus,
despiciens se,
querebatur
tauros ire
insignes geminis cornibus;
se inermem esse
objectum ceteris animalibus.
Orat Jovem
donare cornua sibi;
Jupiter
ridet stultitiam cameli,
nec modo
negat votum cameli,
verum et
decurtat auriculas bestiae.
Morale.
Quisque 
sit contentus
sua fortuna;
etenim
multi,
secuti meliorem,
incurrere pejorem.



69. De Duobus Amicis et Urso
Duo amici
faciunt iter;
ursus
occurrit in itinere:
unus,
scandens arborem,
evitat periculum;
alter,
cum non esset spes fugae,
procidens,
simulat se mortuum.
Ursus accedit
et olfacit 
aures et os.
Homine
continente spiritum et motum,
ursus,
qui parcit mortuis,
credens
eum esse mortuum,
abibat.
Postea,
socio percontante
quidnam bestia dixisset
illi accumbenti
in aurem,
ait
monuisse hoc:
"Ne umquam facerem iter
cum amicis istius modi."
Morale.
Adversae res et pericula
designant verum amicum.



70. De Rustico et Fortuna
Rusticus,
cum araret,
offendebat thesaurum
in sulcis.
Fortuna,
videns
nihil honoris haberi sibi,
ita locuta est secum,
"Thesauro reperto,
stolidus
non est gratus,
at,
eo ipso thesauro amisso,
sollicitabit me,
primam omnium,
votis et clamoribus."
Morale.
Beneficio accepto,
simus grati
merenti bene de nobis;
etenim
ingratitudo
est digna 
privari 
etiam beneficio
quod modo acceperit.


No comments:

Post a Comment

Comments are limited to Google accounts. You can also email me at laurakgibbs@gmail.com or find me at Twitter, @OnlineCrsLady.