Wednesday, October 25, 2023

Clarke: Latin (29)

Here are some more fables from H. Clarke's Latin textbook Fabulae Aesopi selectae, or, Select fables of Aesop, and you can click here for all the fables reposted from this book at the blog.


141. De Lupo Suadente Histrici ut Deponeret sua Tela
Lupus, esuriens,
intenderat animum
in histricem, 
quam tamen
non audebat invadere
quia
erat munita undique
sagittis.
Autem, 
astutia excogitata 
perdendi eam,
coepit 
suadere illi
ne portaret 
tantum onus telorum 
tergo 
tempore pacis, 
quando quidem 
sagittarii 
non portarent aliquid, 
nisi 
cum tempus proelii instaret.
Cui histrix inquit, 
"Est credendum 
semper esse tempus proeliandi 
adversus lupum."
Morale.
Haec fabula innuit
sapientem virum oportere
semper esse munitum
adversus fraudes
inimicorum et hostium.


142. De Mure Liberante Milvum
Mus,
conspicatus milvum
implicitum laqueo aucupis,
misertus est avis,
quamvis inimicae sibi,
vinculisque abrosis
dentibus,
fecit viam sibi
evolandi.
Milvus,
immemor tanti beneficii,
ubi vidit se solutum,
corripiens murem
suspicantem nil tale,
laceravit 
unguibus et rostro.
Morale.
Haec fabula indicat
malignos viros solere
rependere gratias huius modi
suis benefactoribus.


143. De Cochlea Petente a Jove, ut Posset Ferre suam Domum Secum
Cum Jupiter,
ab exordio mundi,
elargiretur singulis animalibus
munera
quae petiissent,
cochlea petiit ab eo
ut posset
circumferre suam domum.
Interrogata a Jove,
quare
exposceret tale munus ab eo,
quod
futurum erat
grave et molestum illi, 
inquit, 
"Malo
ferre tam grave onus
perpetuo
quam
non posse
vitare malum vicinum,
cum mihi libuerit."
Morale. 
Haec fabula indicat 
vicinitatem malorum 
fugiendam
omni incommodo.

Iuppiter et Coclea


144. De Herinaceo Ejiciente Viperam Hospitem
Herinaceus, 
praesentiens 
hiemem adventare, 
rogavit viperam
ut concederet locum sibi 
in sua caverna 
adversus vim frigoris; 
quod
cum illa fecisset,
herinaceus,
pervolvens se
huc atque illuc,
pungebat viperam
acumine spinarum
et torquebat vehementer.
Illa,
videns
se male tractatam
quando suscepit herinaceum
hospitio,
orabat eum
blandis verbis
ut exiret,
cum locus esset
nimis angustus
duobus.
Cui
herinaceus inquit,
"Exeat
qui
nequit manere hic."
Quare vipera,
sentiens
non esse locum sibi
ibi, 
cessit illinc
ex hospitio.
Morale.
Haec fabula indicat
eos
non esse admittendos
in consortium
qui
possunt ejicere nos.



145. De Quodam Agricola et Poeta
Quidam agricola,
accedens ad poetam
cuius agros colebat,
cum offendisset eum
solum
inter libros,
interrogabat eum
quo pacto
posset vivere ita solus.
Cui
ille inquit, 
"Tantum coepi
esse solus,
postquam advenisti huc."
Morale.
Haec fabula indicat
eruditos viros,
qui
continuo stipantur
turba doctissimorum virorum,
tunc esse solos,
cum fuerint
inter illiteratos homines.



No comments:

Post a Comment

Comments are limited to Google accounts. You can also email me at laurakgibbs@gmail.com or find me at Twitter, @OnlineCrsLady.