Monday, September 25, 2023

Clarke: Latin (19)

Here are some fables from Clarke's Fabulae Aesopi Selectae, or, Select Fables of Aesop. You can click here for all the Clarke fables at this blog. 

This link takes you to the Latin and English texts side by side for this section.

I'm recording this audio for LibriVox; for now, here is the audio as hosted at SoundCloud: Clarke playlist.

91. De Columba et Pica
Columba,
interrogata a pica
quid induceret eam 
ut nidificaret 
semper in eodem loco, 
cum eius pulli 
semper surriperentur inde, 
respondit, 
"Simplicitas."
Morale.
Haec fabula indicat
bonos viros
saepe decipi
facile.


92. De Asino et Vitulo
Asinus et vitulus, 
cum pascerentur 
in eodem prato, 
praesentiebant 
hostilem exercitum adventare
sonitu campanae.
Tum vitulus inquit,
"O sodalis,
fugiamus hinc,
ne hostes abducant nos
captivos."
Cui asinus respondit,
"Fuge tu,
quem
hostes consueverunt occidere
et esse.
Nihil interest
asini,
cui ubique
eadem conditio
ferendi oneris
est proposita."
Morale.
Haec fabula
admonet servos,
ne formident magnopere
mutare dominos,
modo
futuri non sint deteriores
prioribus.


93. De Vulpe et Mulieribus Edentibus Gallinas
Vulpes,
transiens juxta quandam villam,
conspexit catervam mulierum
comedentem
alto silentio
plurimas gallinas
opipare assatas.
Ad quas conversa,
inquit,
"Qui clamores
et latratus canum
essent contra me,
si ego facerem
quod vos facitis?"
Cui
quaedam anus respondens 
inquit,
"Nos comedimus
quae sunt nostra;
vero tu
furaris aliena."
Morale.
Quod est meum
non attinet ad te.
Ne furare;
esto contentus
tuis rebus.


94. De Pinguibus Caponibus et Macro
Quidam vir
nutricaverat complures capones
in eodem ornithoboscio;
qui omnes
sunt effecti pingues,
praeter unum
quem
fratres irridebant
ut macilentum.
Dominus,
accepturus nobiles hospites
lauto et sumptuoso convivio,
imperat coquo
ut interimat et coquat
ex his
quos invenerit pinguiores.
Pingues,
audientes hoc,
afflictabant sese,
dicentes,
"O, si nos fuissemus
macilenti!"
Morale.
Haec fabula
est conficta
in solamen pauperum,
quorum vita
est tutior
quam vita divitum.


95. De Cygno Canente in Morte, Reprehenso Ciconia
Cygnus, moriens,
interrogabatur a ciconia,
cur, in morte
quam
cetera animalia
adeo exhorrent,
emitteret sonos
multo suaviores
quam
in omni vita,
cum
potius deberet
esse maestus.
Cui
cygnus inquit, 
"Quia
non cruciabor amplius
cura
quaerendi cibi."
Morale.
Haec fabula admonet
ne formidemus mortem,
qua
omnes miseriae praesentis vitae
praeciduntur.


No comments:

Post a Comment

Comments are limited to Google accounts. You can also email me at laurakgibbs@gmail.com or find me at Twitter, @OnlineCrsLady.