Friday, November 24, 2023

Clarke: Latin (33)

Here are some more fables from Clarke's Fabulae Aesopi Selectae, or, Select Fables of Aesop, where you can find English translations of these fables. You can also click here for all the Clarke fables at this blog.


161. De Culice Petente Cibum et Hospitium ab Ape
Cum culex
hiberno tempore
conjiceret
se periturum
frigore et fame,
accessit
ad alvearia apum,
petens
cibum et hospitium
ab eis.
Quae
si fuisset consecutus
ab eis,
promittebat
se edocturum
earum filios
artem musicae.
Tunc
quaedam apis respondit, 
"At ego mallem
quod
mei liberi
ediscant meam artem,
quae
poterit eximere eos
a periculo
famis et frigoris."
Morale.
Haec fabula admonet nos
ut erudiamus
nostros liberos
his artibus
quae
valent vindicare eos
ab inopia.



162. De Asino Tubicine et Lepore Tabellario
Leo,
rex quadrupedum,
pugnaturus
adversus volucres,
instruebat suas acies.
Autem
interrogatus ab urso
quid
inertia asini
aut timiditas leporis
conferret victoriam ei,
quos
cernebat adesse ibi
inter ceteros,
respondit, 
"Asinus,
clangore suae tubae,
concitabit milites
ad pugnam,
vero
lepus fungetur
officio tabellarii
ob celeritatem pedum."
Morale.
Fabula significat
neminem esse
adeo contemptibilem
qui
non possit
prodesse nobis
in aliqua re.



163. De Accipitribus Inimicis inter se, quos Columbae Composuerunt
Accipitres,
inimici,
inter se decertabant
quotidie,
et,
occupati suis invidiis,
minime infestabant
alias aves.
Columbae,
dolentes,
legatis missis,
composuere eos.
Sed illi, 
ubi sunt effecti
amici inter se,
non desinebant
vexare et occidere
ceteras imbecilliores aves,
et maxime columbas.
Tum
columbae dicebant, 
"Quanto erat
discordia accipitrum
melior nobis
quam concordia."
Morale.
Haec fabula admonet
odia malorum civium
inter se
potius alenda
quam extinguenda,
ut,
dum certant inter se,
permittant bonos vires
vivere quiete.



164. De Sene Volente Differre Mortem
Quidam senex
rogabat mortem,
quae advenerat
ereptura eum e vita,
ut deferret
dum conderet suum testamentum
et praepararet cetera necessaria
ad tantum iter.
Cui mors inquit, 
"Cur,
monitus toties a me,
non praeparasti te?"
Et,
cum ille diceret
quod
nunquam viderat eam
antea,
inquit,
"Cum quotidie rapiebam
non modo tuos aequales,
quorum
nulli fere
jam restant,
verum
etiam juvenes, pueros, et infantes,
nonne admonebam te
tuae mortalitatis?
Cum sentiebas
tuos oculos tabescere,
tuum auditum minui,
et tuos ceteros sensus deficere
in dies,
nonne dicebam tibi
me esse propinquam?
Et negas
te esse admonitum?
Quare
non est differendum
ulterius."
Morale.
Haec fabula indicat
quod
debemus vivere
quasi semper cernamus
mortem adesse.



165. De Avaro Viro Alloquente Sacculum Nummi
Quidam avarus vir,
moriturus
et relicturus
ingentem acervum aureorum
male partum,
interrogabat
sacculum nummorum,
quem
jussit afferri sibi,
"Quibus
esset allaturus voluptatem?"
Cui sacculus inquit, 
"Tuis heredibus,
qui
profundent nummos,
quaesitos a te
tanto sudore,
in scortis et conviviis,
et demonibus,
qui
mancipabunt tuam animam
aeternis suppliciis."
Morale.
Haec fabula indicat
esse stultissimum
laborare in eis
quae
sint allatura gaudium
aliis,
autem tormenta
nobis.





No comments:

Post a Comment

Comments are limited to Google accounts. You can also email me at laurakgibbs@gmail.com or find me at Twitter, @OnlineCrsLady.