Monday, September 18, 2023

Clarke: Latin (15)

Here are some fables from Clarke's Fabulae Aesopi Selectae, or, Select Fables of Aesop. You can click here for all the Clarke fables at this blog. 

This link takes you to the Latin and English texts side by side for this section.

I'm recording this audio for LibriVox; for now, here is the audio as hosted at SoundCloud: Clarke playlist.



71. De Pavone et Grue
Pavo et grus
cenant una.
Pavo jactat se,
ostentat caudam;
grus fatetur
pavonem esse
formosissimis pennis,
tamen
se penetrare nubes
animoso volatu,
dum pavo
vix supervolat tecta.
Morale.
Nemo
contempserit alterum.
Est cuique sua dos;
est cuique sua virtus.
Qui caret tua virtute,
forsan 
habeat eam
qua tu careas.

72. De Quercu et Arundine
Quercus,
effracta validiore noto,
praecipitatur in flumen
et,
dum fluitat,
forte haeret suis ramis
in arundine;
miratur
arundinem stare incolumem
in tanto turbine.
Haec respondet
se esse tutam
sua flexibilitate;
se cedere
Noto, Boreae, omni flatui,
nec esse mirum
quod quercus exciderit
quae concupivit non cedere,
sed resistere.
Morale.
Ne resistas potentiori
sed
vincas hunc
cedendo et ferendo. 

73. De Leone et Venatore
Leo litigat
cum venatore;
praefert suam fortitudinem
fortitudini hominis.
Post longa jurgia
venator
ducit leonem ad mausoleum
in quo
leo erat sculptus,
deponens caput
in gremium viri.
Fera negat
id esse satis indicii,
nam ait
homines sculpere
quod vellent;
quod
si leones
forent artifices,
virum jam iri sculptum
sub pedibus leonis.
Morale.
Quisque,
quoad potest,
et dicit
et facit id
quod putat prodesse
suae causae et parti.



74. De Puero et Fure
Puer sedebat,
flens,
apud puteum;
fur rogat
causam flendi.
Puer dicit,
fune rupto,
urnam auri 
incidisse in aquas.
Homo exuit se,
insilit in puteum,
quaerit.
Vase non invento,
conscendit
atque ibi
nec invenit puerum,
nec suam tunicam;
quippe puer,
tunica sublata,
fugerat.
Morale.
Interdum falluntur
qui solent fallere.



75. De Rustico et Juvenco
Rusticus
habebat iuvencum
impatientem
omnis vinculi et jugi.
Homo astutulus
resecat cornua bestiae,
nam petebat cornibus.
Tum
jungit non currui
sed aratro
ne pulsaret herum
calcibus
ut solebat.
Ipse tenet stivam,
gaudens
effecisse industria
ut jam foret tutus
et a cornibus,
et ab ungulis.
Sed quid evenit?
Taurus,
subinde resistens
spargendo arenam,
opplet
os et caput rustici
ea.
Morale.
Nonnulli
sunt sic intractabiles
ut nequeant tractari
ulla arte
aut consilio.


No comments:

Post a Comment

Comments are limited to Google accounts. You can also email me at laurakgibbs@gmail.com or find me at Twitter, @OnlineCrsLady.