Sunday, August 20, 2023

Clarke: Latin (7)

Here are some fables from Clarke's Fabulae Aesopi Selectae, or, Select Fables of Aesop. You can click here for all the Clarke fables at this blog. 

This link takes you to the Latin and English texts side by side for this section.

I'm recording this audio for LibriVox; for now, here is the audio as hosted at SoundCloud: Clarke playlist.


31. De Membris et Ventre
Olim
pedes et manus
incusabant ventrem
quod
lucra ipsorum
vorarentur ab eo otioso.
Jubent
aut laboret
aut ne putet ali.
Ille supplicat
semel atque iterum;
tamen
manus negant alimentum.
Ventre exhausto inedia,
ubi
omnes artus
coepere deficere,
tum tandem
manus
voluerunt esse officiosae;
verum
id sero,
nam venter,
debilis desuetudine,
renuit cibum.
Ita
cuncti artus,
dum invident ventri,
pereunt
cum perenute ventre.
Morale.
Societas membrorum
non different
ab humana societate.
Membrum 
eget membro;
amicus amico.
Quare
utamur mutuis officiis,
mutuis operibus,
nam
neque divitiae
neque dignitates
tuentur hominem
satis.
Unicum et summum praesidium
est amicitia complurium.


32. De Simia et Vulpecula
Simia 
orat vulpeculam
ut daret partem caudae sibi
ad tegendas nates,
nam
esset oneri illi
quod foret usui et honori illi.
Illa respondet
esse nihil nimis,
et se malle
humum verri sua cauda
quam nates simiae tegi.
Morale.
Sunt qui egent,
sunt quibus superest; 
tamen 
id est moris
nulli divitum
ut beet egenos 
superflua re.



33. De Vulpecula et Mustela
Vulpecula,
tenuis longa inedia,
forte repsit 
per angustam rimam
in cameram frumenti,
in qua,
cum fuit probe pasta,
deinde 
venter distentus 
impedit 
tentantem egredi rursus.
Mustela,
procul contemplata luctantem
tandem monet
si cupiat exire,
redeat ad cavum macra,
quo intraverat macra.
Morale.
Videas complures
laetos atque alacres
in mediocritate,
vacuos curis,
expertos molestiis animi.
Sin illi
fuerint facti divites,
videbis eos
incedere maestos,
numquam porrigere frontem,
plenos curis,
obrutos molestiis animi.


34. De Equo et Cervo
Equus
gerebat bellum
cum cervo;
tandem,
pulsus e pascuis,
implorabat humanam opem.
Redit cum homine,
descendit in campum;
victus antea
iam fit victor.
Sed tamen,
hoste victo
et misso sub jugum,
est necesse
ut victor ipse
serviat homini.
Fert 
equitem dorso,
frenum ore.
Morale.
Multi
dimicant contra paupertatem,
qua victa
per industriam et fortunam,
libertas victoris
saepe interit.
Quippe
domini et victores paupertatis
incipiunt servire divitiis;
anguntur flagris avaritiae;
cohibentur frenis parcimoniae.
Nec tenent modum quaerendi,
nec audent uti rebus partis,
justo supplicio quidem
avaritiae.



35. De Duobus Adolescentibus
Duo adolescentes 
simulant
sese empturos carnem
apud coquum:
coquo agente alias res,
alter arripit carnem e canistro,
dat socio
ut occultet sub veste.
Coquus,
ut vidit partem carnis 
subreptam sibi,
coepit insimulare utrumque furti.
Qui abstulerat,
pejerat per Jovem
se habere nihil;
vero is
qui habuit,
pejerat, identidem,
se abstulisse nihil.
Ad quos
coquus iniqut, 
"Quidem nunc
fur latet,
sed is,
per quem juravistis,
inspexit;
is scit."
Morale.
Cum peccavimus,
homines
non sciunt id statim,
at Deus
videt omnia,
qui 
sedet super caelos
et intuetur abyssos.




No comments:

Post a Comment

Comments are limited to Google accounts. You can also email me at laurakgibbs@gmail.com or find me at Twitter, @OnlineCrsLady.