Monday, September 25, 2023

Clarke: Latin (20)

Here are some fables from Clarke's Fabulae Aesopi Selectae, or, Select Fables of Aesop. You can click here for all the Clarke fables at this blog. 

This link takes you to the Latin and English texts side by side for this section. 

I'm recording this audio for LibriVox; for now, here is the audio as hosted at SoundCloud: Clarke playlist.


96. De Trabe et Bobus Trahentibus Eam
Ulmea trabs
conquerebatur de bobus,
dicens,
"O ingrati,
ego alui vos
multo tempore
meis frondibus;
vero vos
trahitis me, 
vestram nutricem,
per saxa et luta."
Cui boves,
"Nostra suspiria 
et gemitus 
et stimulus quo pungimur
possunt docere te
quod
inviti trahimus te."
Morale.
Haec fabula docet nos
ne escandescamus in eos
qui laedunt nos
non sua sponte.



97. De Anguilla Conquerente, quod Infestaretur Magis quam Serpens
Anguilla
interrogabat serpentem
cur, 
cum essent similes atque cognati, 
homines tamen 
insequerentur se 
potius quam illam. 
Cui 
serpens inquit,
"Quia
raro laedunt me
impune."
Morale.
Haec fabula indicat
eos
solere laedi minus
qui ulciscuntur.

Anguilla et Serpens


98. De Asino, Simia et Talpa
Asino conquerente
quod careret cornibus;
vero simia,
quod cauda deesset sibi;
talpa inquit,
"Tacete,
cum videas
me
esse captum oculis."
Morale.
Haec fabula
pertinet ad eos
qui
non sunt contenti
sua sorte;
qui,
si considerarent
infortunia aliorum,
tolerarent sua
aequiore animo.



99. De Nautis Implorantibus Auxilium Sanctorum
Quidam nauta,
deprehensus in mari
subita et atra tempestate,
ceteris eius sociis implorantibus
auxilium diversorum sanctorum,
inquit,
"Nescitis
quod petitis;
etenim,
antequam istic sancti
conferant se ad Deum
pro nostra liberatione,
obruemur
hac imminenti procella.
Confugite igitur ad eum
qui absque adminiculo alterius
poterit liberare nos
a tantis malis."
Igitur,
auxilio Omnipotentis Dei invocato,
illico
procella cessavit.
Morale.
Ne confugito
ad imbecilliores,
ubi
auxilium potentioris
potest haberi.


100. De Piscibus Desilientibus e Sartagine in Prunas
Pisces,
adhuc vivi,
coquebantur in sartagine
ferventi oleo;
unus quorum
inquit,
"Fratres,
fugiamus hinc,
ne pereamus."
Tum omnes,
pariter exilientes
e sartagine,
deciderunt
in ardentes prunas.
Igitur
affecti majore dolore
damnabant consilium,
quod ceperant,
dicentes,
"Quanto atrociori morte
nunc perimus."
Morale.
Haec fabula
admonet nos
ut vitemus
praesentia pericula
ita
ne incidamus
in graviora.


No comments:

Post a Comment

Comments are limited to Google accounts. You can also email me at laurakgibbs@gmail.com or find me at Twitter, @OnlineCrsLady.