106. De Urbanis Canibus Insequentibus Villaticum
Complures urbani canes
insequebantur quendam villaticum
insequebantur quendam villaticum
praecipiti cursu,
quos
ille diu fugit,
nec ausus est repugnare,
at ubi,
quos
ille diu fugit,
nec ausus est repugnare,
at ubi,
conversus ad eos insequentes,
substitit,
et ipse quoque
coepit ostendere dentes,
omnes pariter substiterunt,
nec aliquis urbanorum
audebat appropinquare illi.
Tunc imperator exercitus,
qui forte aderat ibi,
conversus ad suos milites,
inquit,
"Commilitones,
hoc spectaculum
admonet nos
ne fugiamus,
cum videamus
praesentiora pericula
imminere nobis
fugientibus,
quam repugnantibus."
107. De Testudine et Ranis
Testudo,
conspicata ranas,
quae pascebantur
in eodem stagno,
adeo leves agilesque,
ut facile prosilirent quolibet
et saltarent longissime,
accusabat Naturam
quod
procreasset se
tardum animal
et impeditum maximo onere
ut
neque posset
movere se facile
et assidue premeretur
magna mole.
At,
ubi vidit
ranas fieri escam anguillarum
et obnoxias
vel levissimo ictui,
aliquantulum recreata,
dicebat,
"quanto est melius
ferre onus,
quo
sum munita
ad omnes ictus
quam subire
tot discrimina mortis?"
Morale.
Haec fabula indicat
ne feramus aegre
dona Naturae,
quae
saepe sunt
maiori commodo nobis,
quam
nos valeamus intelligere.
108. De Gliribus Volentibus Eruere Quercum
Glires destinaverant
eruere quercum,
glandiferam arborem,
dentibus,
quo
haberent cibum paratiorem,
ne cogerentur
toties ascendere et descendere
gratia victus.
Sed quidam ex his,
qui longe anteibat ceteros
aetate
et experientia rerum,
absterruit eos, dicens,
"si nunc interficimus
nostram nutricem,
quis praebebit alimenta
nobis
ac nostris annis futuris?
Morale.
Haec fabula monet
prudentem virum
debere intueri
non modo
praesentia,
verum
longe prospicere futura.
109. De Cane et Hero
Quidam
habens canem,
quo
diligeretur illo magis,
semper pascebat eum
suis manibus,
et solvebat ligatum,
autem
iubebat ligari et verberari
a servo
ut beneficia viderentur
esse collata in illum
a se,
autem
malefacta a servo.
Autem canis,
ferens aegre
se assidue ligari
et verberari,
aufugit
et,
cum increparetur a domino
ut ingratus
et immemor tantorum beneficiorum,
qui fugisset a se
a quo fuisset
semper dilectus
et pastus,
autem nunquam ligatus
et verberatus,
respondit,
"puto
id factum a te
quod servus facit
tuo iussu."
Morale.
Fabula indicat
eos habendos malefactores
qui fuere
causa maleficiorum.
110. De Avibus Timentibus Scarabaeos
Magnus timor
incesserat aves,
ne scarabaei
occiderent eas
balista,
a quibus
audiverant
magnam vim pilarum
fuisse fabricatam
in sterquilinio
summo labore.
Tum passer inquit,
"Nolite expavescere,
etenim
quomodo potuerunt
iacere pilas
volantes per aera in nos,
cum vix trahant eas
per terram
magno molimine?"
Morale.
Haec fabula
admonet nos
ne extimescamus
opes hostium
quibus
quibus
videmus
ingenium deesse.
No comments:
Post a Comment
Comments are limited to Google accounts. You can also email me at laurakgibbs@gmail.com or find me at Twitter, @OnlineCrsLady.