41. Uxor Submersa et Vir
Vir mersae uxoris rapido torrente cadaver
Adversa quaerebat aqua: quem turba monere
Institit accurrens, ut quaereret amne secundo.
Nequaquam, ille inquit: mea enim dum viveret uxor,
Tam morosa fuit, tam aliorum semper abhorrens
Moribus ac factis, ut nunc quoque mortua labi
Debeat haud aliter quam adversa fluminis unda.
Morosa et discors vel mortua litigat uxor.
Here is the poem written out in English prose order to help in reading:
vir quaerebat adversa aqua,
cadaver uxoris
mersae rapido torrente;
turba, accurrens,
institit monere eum
ut quaereret secundo amne.
ille inquit,
"nequaquam!
enim
mea uxor,
dum viveret,
fuit tam morosa,
semper tam abhorrens
moribus ac factis aliorum,
ut nunc quoque, mortua,
debeat labi
haud aliter quam adversa unda fluminis.
morosa et discors uxor litigat,
vel mortua.
And here's the meter marked:
Vir mer·s~ uxo·ris rapi·do tor·rente ca·daver
Adver·sa quae·rebat a·qua: quem · turba mo·nere
Institit · accur·rens, ut · quaereret · amne se·cundo.
Nequa·qu~ ill~ in·quit: me~ e·nim dum · viveret · uxor,
Tam mo·rosa fu·it, t~ ali·orum · semper ab·horrens
Moribus · ac fac·tis, ut · nunc quoque · mortua · labi
Debeat · haud ali·ter qu~ ad·versa · fluminis · unda.
Moro·s~ et dis·cors vel · mortua · litigat · uxor.
La Fontaine also included this in his fables (English here), and this is the illustration by Grandville:
Meanwhile, for more, here are the other hexameter poems I've posted so far here at the blog. :-)
No comments:
Post a Comment
Comments are limited to Google accounts. You can also email me at laurakgibbs@gmail.com or find me at Twitter, @OnlineCrsLady.